monumenta.ch > Plinius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 129
{XXXIII} privatim bubulum iis, qui Colchicum biberint aut cicutam aut dorycnium aut leporem marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gargarizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant, in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris ante cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non esset, caprini.